|
Quid est quod cum inter se
poenitentes filii Israel loquerentur de fratre suo Joseph, quod cum
illo male egerint, et hoc eis divino judicio redderetur, quod se
periclitari videbant, adjungit Scriptura et dicit, Ipsi ignorabant
quia audiebat Joseph: interpres enim inter illos erat. Hoc scilicet
intelligendum est, ideo eos putasse quia ille non audiret, quod
videbant interpretem qui inter illos erat, nihil ei dicere eorum quae
loquebantur; nec ob aliud adhibitum putabant interpretem, nisi quod
eorum linguam ille nesciret; nec cura erat interpretis ea dicere illi,
a quo positus fuerat, quae non ad illum, sed inter se loquebantur.
|
|