CXLIV. [Ib. XLIII, 34.]

Biberunt autem, et inebriati sunt cum eo. Solent hinc ebriosi adhibere testimonii patrocinium; non propter illos filios Israel, sed propter Joseph, qui valde sapiens commendatur: sed hoc verbum et pro satietate solere poni in Scripturis, qui diligenter adverterit, multis in locis inveniet. Unde est illud, Visitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti ditare eam (Psal. LXIV, 10): eo quod in laude benedictionis hoc positum est, et donum Dei commemoratur, apparet hac ebrietate saturitatem significari. Nam ita inebriari ut inebriantur ebriosi, nec ipsi terrae utile est, quoniam majore quam satietati sufficit, humore corrumpitur; sicut vita ebriosorum, qui non satietate se replent, sed mergunt diluvio.