CXLV. [Ib. XLIV, 15.]

Quod ait fratribus suis Joseph, Nesciebatis quia augurio auguratur homo qualis ego; de hoc augurio etiam mandavit eis dicendum per hominem suum; quid sibi velit, quaeri solet; an quia non serio, sed joco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non joco: cum autem quae non sunt, tanquam joco dicuntur, non deputantur mendacia. Sed magis movet quid sibi velit ista actio Joseph, qua fratres suos, donec eis aperiret quis esset, toties ludificavit, et tanta exspectatione suspendit: quod licet tanto sit suavius cum legitur, quanto illis fit inopinatius cum quibus agitur, tamen sapientiae illius gravitate, nisi magnum aliquid isto quasi ludo significaretur, nec ab illo fieret, nec ea Scriptura contineretur, in qua est tanta, sanctitatis auctoritas et prophetandorum tanta intentio futurorum; quam modo exsequi exponendo non suscepimus, sed admonere tantum voluimus, quid hic oporteat inquiri. Nam nec illud vacare arbitror, quod non ait, auguror ego, sed auguratur homo qualis ego. Quod si locutionis genus est, in Scripturae corpore simile aliquid reperiendum est.