CXLVI. [Ib. XLIV.]

Non negligenter considerandum puto, tantam miseriam in hac perturbatione fratrum suorum quomodo Joseph quamdiu voluit tenuit, et quanta voluit mora produxit: non eos utique faciens calamitosos, quando tantae etiam ipsorum futurae laetitiae exitum cogitabat; et totum hoc quod agebat, ut eorum gaudium differretur, ad hoc agebat, ut eadem dilatione cumularetur: tanquam non essent condignae passiones eorum in toto illo tempore quo turbabantur, ad futuram gloriam exsultationis, quae in eis fuerat revelanda, fratre cognito, quem a se perditum esse arbitrabantur.