CXLVII. [Ib. XLIV, 19.]

Multa in narratione Judae aliter dicta sunt, quam cum illis egerat Joseph, quamvis apud cum loqueretur, ut omnino de illa insimulatione quod exploratores essent, nihil diceretur. Quod utrum consulto tacitum sit, an et id fecerit perturbationis oblivio, non apparet. Nam et illud quod dixerunt, se ab ipso Joseph interrogatos de patre et fratre suo, se autem illa interroganti indicasse, mirum si vel ad sententiam potest ista pervenire narratio, ut eam constet esse veracem. Quanquam etsi aliqua falsa in ea sunt, falli potius per oblivionem potuit, quam audere mentiri; apud eum praesertim, cui non sicut nescienti, sed etiam illa quae noverat eum scire, ad flectendam ejus misericordiam narrationi suae inserebat.