CXLVIII. [Ib. XLV, 7.]

Quid est quod dicit Joseph, Misit enim me Deus ante vos, remanere vestrum reliquias super terram, et enutrire vestrum reliquiarium magnum ? Hoc enim non usquequaque consonat, ut reliquias vel reliquiarium accipiamus Jacob et filios ejus, cum omnes sint incolumes. An forte illud significat alto secretoque mysterio, quod ait Apostolus, Reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI, 5); quia propheta praedixerat, Etsi fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22). Ad hoc enim occisus est Christus a Judaeis, et traditus Gentibus tanquam Joseph Aegyptiis a fratribus, ut et reliquiae Israel salvae fierent. Unde dicit Apostolus, Nam et ego Israelita sum: et, Ut plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 1 et 25); id est, ex reliquiis Israel secundum carnem, et plenitudine gentium quae in fide Christi secundum spiritum sunt Israel. Aut si et genti illi Israeliticae restat fidei plenitudo, ex qua erant reliquiae, in quibus reliquiis tunc et Apostoli salvi facti sunt, hoc significatur ea plenitudine liberationis Israel, qua per Moysen ex Aegypto liberati sunt.