XIV. [Ib. VIII, 9.]

Item quaestio est quomodo columba non invenerit ubi resideret, si jam, sicut narrationis ordo contexitur, nudata fuerant cacumina montium. Quae videtur quaestio aut per recapitulationem posse dissolvi, ut ea posterius narrata intelligantur, quae prius facta sunt; aut potius quia nondum siccata fuerant.