CL. [In XLVI, 15.]

Quod dicit Scriptura tot animas peperisse Liam, vel tot aut tot animas exiisse de femoribus Jacob; videndum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur, a parentibus simul animas cum corporibus propagari. Animas enim dictas pro hominibus, a parte totum significante locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, cujus nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est, exierunt de femoribus ejus, ut carnes tantum ex illo natas, quamvis solae animae nominentur, accipiamus; quaerendi sunt locutionum modi secundum Scripturas.