CLI. [Ib. XLVI, 15.]

Hi filii Liae, quos peperit ipsi Jacob in Mesopotamia Syriae, et Dinam filiam ejus, omnes animae filii et filiae ejus triginta tres. Numquid istae omnes triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt? Sex utique filii et una filia, ex quibus nepotes commemorati sunt. Si ergo de uno Benjamin quaestio nata fuerat, quando numeratis duodecim filiis Jacob et nominatim commemoratis dictum est, Hi filii Jacob qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae (Supra, quaest. 117]): quanto major nunc quaestio est, quomodo triginta tres animae ex Lia in Mesopotamia Syriae natae sunt; nisi quia illa locutio confirmatur, tanquam ibi omnes orti sunt, quorum parentes ibi orti sunt? Deinde et illud jam non dubium est, in una filia filias nominari, plurali numero pro singulari posito.