|
Quod legitur sexaginta
sex animas intrasse cum Jacob in Aegyptum, exceptis videlicet filiis
Joseph, et deinde illis annumeratis infertur, Septuaginta quinque
animae erant, cum quibus Jacob intravit in Aegyptum; sic accipiendum
est, qui erant in domo Jacob, quando intravit in Aegyptum. Nam
utique quos ibi invenit, non cum eis intravit. Sed quoniam
diligentius discussa veritate reperiuntur duo nati jam fuisse cum
intravit, Ephraem et Manasses, quod non solum hoc loco hebraei
codices habere dicuntur, verum etiam ipsa secundum Septuaginta
interpretatio in Exodo declarat; nec Septuaginta interpretes mihi in
hoc videntur errasse, qui propter aliquam mysticam significationem
quadam velut prophetica libertate hunc numerum complere voluerunt, si
adhuc vivente Jacob illi ex duobus filiis Manasse et Ephraem
propagati sunt, quos eidem numero domus Jacob aggregandos
judicaverunt. Sed quia invenitur Jacob decem et septem annos vixisse
in Aegypto (Gen. XLVII, 28), quomodo potuerunt filii
Joseph illo vivo etiam nepotes habere, non invenitur. Ingressus est
enim Aegyptum Jacob secundo anno famis (Id. XLV, 6); nati
sunt autem filii Joseph in annis abundantiae (Id. XLI, 50):
quibuslibet annis ubertatis nati existimentur, a primo anno ubertatis
usque ad secundum annum famis, quo ingressus est Jacob in Aegyptum,
novem anni sunt; huc additis decem et septem quibus ibi vixit Jacob,
viginti sex anni reperiuntur. Quomodo ergo minus quam viginti et sex
annorum juvenes etiam nepotes habere potuerunt? Sed neque ulla
hebraica veritate ista solvitur quaestio. Quemadmodum enim impleri
potuit, ut tot nepotes susciperet Jacob antequam intraret in
Aegyptum, etiam de Benjamin qui illa aetate venit ad fratrem? Non
solum autem Scriptura eum filios habuisse commemorat, sed et nepotes
et pronepotem, qui omnes annumerantur sexaginta sex hominibus, cum
quibus Jacob in Aegyptum, etiam secundum hebraicam veritatem
perhibetur intrasse. Videndum est etiam, quid sibi velit, quod cum
Joseph et filii ejus non amplius quam octo commemorentur, Benjamin
vero et ejus filii simul undecim reperiantur, non decem et novem omnes
sicut sunt octo et undecim, sed decem et octo referantur in summam: et
postea Joseph cum filiis suis, non animae octo, sed novem fuisse
dicantur, cum octo inveniantur (Id. XLVI, 21, 22,
27). Haec omnia, quae indissolubilia videntur, magnam continent
sine dubitatione rationem; sed nescio utrum possint cuncta ad litteram
convenire, praecipue in numeris, quos in Scripturis esse
sacratissimos et mysteriorum plenissimos, ex quibusdam quos inde nosse
potuimus, dignissime credimus.
|
|