CLIII. [Ib. XLVI, 32.]

Commendatur in Patriurchis, quod pecorum nutritores erant a pueritia sua et a parentibus suis. Et merito, nam haec est sine ulla dubitatione justa servitus et justa dominatio, cum pecora homini serviunt, et homo pecoribus dominatur. Sic enim dictum est, cum crearetur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et omnium pecorum quae sunt super terram (Gen. I, 26). Ubi insinuatur rationem debere dominari irrationabili vitae. Servum autem hominem homini, vel iniquitas vel adversitas fecit : iniquitas quidem, sicut dictum est, Maledictus Chanaan, erit servus fratribus suis (Id. IX, 25); adversitas vero, sicut accidit ipsi Joseph, ut venditus a fratribus servus alienigenae fieret (Id. XXXVII, 28, 36). Itaque primos servos, quibus hoc nomen in latina lingua inditum est, bella fecerunt. Qui enim homo ab homine superatus jure belli posset occidi, quia servatus est, servus est appellatus: inde et mancipia, quia manu capta sunt. Est etiam ordo naturalis in hominibus, ut serviant feminae viris, et filii parentibus; quia et illic haec justitia est ut infirmior ratio serviat fortiori. Haec igitur in dominationibus et servitutibus clara justitia est, ut qui excellunt ratione, excellant dominatione: quod cum in hoc saeculo per iniquitatem hominum perturbatur, vel per naturarum carnalium diversitatem, ferunt justi temporalem perversitatem, in fine habituri ordinatissimam et sempiternam felicitatem.