CLV. [Ib. XLVII, 5, 6.]

Venerunt autem in Aegyptum ad Joseph Jacob et filii ejus: et audivit Pharao rex Aegypti, et ait Pharao ad Joseph dicens, Pater tuus et fratres tui venerunt ad te: ecce terra Aegypti ante te est, in terra optima colloca patrem tuum et fratres tuos. Haec repetitio non praetermissae rei, ad quam saepe obscure per recapitulationem reditur, sed omnino aperta est. Jam enim dixerat Scriptura quomodo venerint ad Pharaonem fratres Joseph, et quid eis dixerit, vel ab eis audierit (Id. XLV, 16-20); sed hoc nunc velut ab initio repetivit, ut inde contexeret narrationem ab his verbis, quae soli Joseph Pharao dixit: quorum omnium in codicibus graecis, qui a diligentioribus conscripti sunt, quaedam obeliscos habent, et significant ea quae in hebraeo non inveniuntur, et in Septuaginta inveniuntur; quaedam asteriscos, quibus ea significantur quae habent hebraei, nec habent Septuaginta.