CLVI. [Ib. XLVII, 9.]

Quid est quod dixit Jacob Pharaoni, Dies annorum vitae meae, quos incolo? Sic enim habent graeci, quod latini habent, ago, vel habeo, vel si quid aliud. Utrum ergo ideo dixit, quos incolo, quia in terra natus est, quam nondum populus divina promissione haereditatis acceperat; et ibi vitam ducens, utique in aliena terra erat, non solum quando peregrinabatur, sicut in Mesopotamia, verum etiam quando ibi erat ubi natus est? An potius secundum id accipiendum est, quod ait Apostolus, Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino (II Cor. V, 6)? Secundum hoc et illud in Psalmo dictum intelligitur, Inquilinus ego sum in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13). Nam iterum dicit de ipsis diebus vitae suae, Non pervenerunt in dies annorum vitae patrum meorum, quos dies incoluerunt. Non enim hic aliud voluit intelligi, quam id quod latini codices habent, vixerunt; ac per hoc significavit hanc vitam incolatum esse super terram, id est peregrinationis habitationem. Sed credo sanctis hoc convenire, quibus aliam patriam aeternam Dominus pollicetur. Unde videndum est quemadmodum dictum est de impiis, Incolent et abscondent, ipsi calcaneum meum observabunt (Psal. LV, 7). De his enim convenientius accipitur, qui ut abscondant incolunt; id est, ut insidientur filiis, non manent in domo in aeternum.