XV. [Ib. VIII, 21.] |
Quid sibi vult quod Dominus dicit, Non adjiciam adhuc maledicere super terram propter opera hominum; quia apposita est mens hominis ad maligna a juventute . Non adjiciam ergo adhuc percutere omnem carnem vivam, quemadmodum feci; et deinde adjungit quae secundum largitatem bonitatis suae donat hominibus indignis? Utrum hic Testamenti Novi indulgentia figurata sit, et praeterita ultio ad Vetus pertineat Testamentum: hoc est, illud ad Legis severitatem, hoc ad gratiae bonitatem ? |