|
Dixit autem illis Joseph,
Adducite pecora vestra, et dabo vobis panes pro pecoribus vestris, si
defecit argentum. Quaeri potest, cum Joseph frumenta collegerit unde
homines viverent, pecora unde vivebant, cum tanta fames invalesceret:
maxime quia fratres Joseph Pharaoni dixerant, Non sunt enim pascua
pecoribus puerorum tuorum; invaluit enim fames in terra Chanaan; et
propter hanc etiam inopiam pascuorum se venisse commemoraverant.
Proinde si ea fame pascua defecerant in terra Chanaan, cur in
Aegypto non defecerant, eadem tunc fame ubique invalescente? An
sicut perhibetur ab eis qui loca sciunt, in multis Aegypti paludibus
poterant pascua non deesse, etiam cum fames esset frumentorum, quae
solent Nili fluminis inundatione provenire? Magis enim dicuntur
paludes illae feracia pascua gignere, quando aqua Nili minus
excrescit.
|
|