|
Moriturus Jacob filio suo
Joseph dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, subjice manum tuam
sub femore meo, et facies in me misericordiam et veritatem. Ea filium
juratione constringit, qua servum constrinxit Abraham (Gen.
XXIV, 2); ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste
sepulturam commendans corporis sui. In utraque tamen causa nominata
sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in Scripturis
omnibus, quacumque dispersim leguntur, misericordia et justitia, vel
misericordia et judicium, vel misericordia et veritas, quandoquidem in
quodam loco scriptum est, Universae viae Domini misericordia et
veritas (Psal. XXIV, 10). Ita haec duo multum commendata
multum consideranda sunt. Servus autem Abrahae dixerat, Si facitis
in dominum meum misericordiam et justitiam (Gen. XXIV, 49);
sicut et iste filio suo dicit, Ut facias in me misericordiam et
veritatem. Quid sibi autem velit a tanto viro tam sollicita corporis
commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanaan
juxta patres suos, mirum videtur, et quasi absurdum, nec conveniens
tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine
metiamur. Si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, majoris
admirationis gaudium ipsi qui invenerit orietur. Cadaveribus quippe
mortuorum peccata significari in Lege, non dubium est, cum jubentur
homines post eorum contrectationem, sive qualemcumque contactum,
tanquam ab immunditia purificari. Et hinc illa sententia ducta est,
Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit illum, quid proficit
lavatio ejus? Sic et qui jejunat super peccata sua, et iterum
ambulans haec eadem facit (Eccli. XXXIV, 30, 31).
Sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo
pertinens quod dictum est, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et
quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Ubi ergo
sepelienda erant hoc significantia cadavera Patriarcharum, nisi in ea
terra ubi ille crucifixus est, cujus sanguine facta est remissio
peccatorum? Mortibus enim Patriarcharum peccata hominum figurata
sunt. Dicitur autem ab eo loco, quod Abrahamium vocatur, ubi sunt
ista corpora, abesse locum ubi crucifixus est Dominus fere triginta
millibus, ut etiam ipse numerus eum significare intelligatur, qui in
baptismo apparuit fere triginta annorum: et si quid aliud de re tanta,
vel hoc modo vel sublimius intelligi potest, dum tamen non frustra
arbitremur tales ac tantos homines Dei tantam gessisse curam pro
sepeliendis corporibus suis; cum sit atque esse debeat fidelium ista
securitas, quod ubicumque corpora eorum sepeliantur vel insepulta etiam
per inimicorum rabiem relinquantur, aut pro eorum libidine dilacerata
absumantur, non ideo vel minus integram, vel minus gloriosam eorum
resurrectionem futuram.
|
|