|
Quod habent latini codices,
Et adoravit super caput virgae ejus; nonnulli codices emendatius
habent, Adoravit super caput virgae suae, vel in capite virgae suae,
sive in cacumine , vel super cacumen. Fallit eos enim verbum
graecum, quod eisdem litteris scribitur, sive ejus, sive suae: sed
accentus dispares sunt, et ab eis qui ista noverunt, in codicibus non
contemnuntur; valent enim ad magnam discretionem. Quamvis et unam
plus litteram habere posset, si esset suae, ut non esset AYTOY,
sed EAYTOY. Ac per hoc merito quaeritur quid sit quod dictum
est. Nam facile intelligeretur senem, qui virgam ferebat eo more,
quo illa aetas baculum solet, ut se inclinavit ad Deum adorandum, id
utique fecisse super cacumen virgae suae, quam sic ferebat, ut super
eam caput inclinando adoraret Deum. Quid est ergo, Adoravit super
cacumen virgae ejus, id est filii sui Joseph? An forte tulerat ab eo
virgam, quando ei jurabat idem filius, et dum eam tenet, post verba
jurantis, nondum illa reddita mox adoravit Deum? Non enim pudebat
eum ferre tantisper insigne potestatis filii sui, ubi figura magnae rei
futurae praesignabatur: quamvis in hebraeo facillima hujus quaestionis
absolutio esse dicatur, ubi scriptum perhibent, Et adoravit Israel
ad caput lecti, in quo utique senex jacebat, et sic positum habebat,
ut in eo sine labore, quando vellet, oraret; nec ideo tamen quod
Septuaginta interpretati sunt, nullum vel levem sensum habere putandum
est.
|
|