|
Quod scriptum est,
dicente Jacob de Ephraem et Manasse, Nunc ergo filii tui duo, qui
facti sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum,
mei sunt, Ephraem et Manasse, tanquam Ruben et Simeon erunt mihi
(natos autem si genueris postea, tibi erunt); in nomine fratrum
suorum appellabuntur in sortibus eorum: fallit legentes aliquando, ut
existiment ita dictum, tanquam si alios genuisset Joseph, istorum
nominibus eos Jacob appellari praeciperet; quod non ita est.
Verborum quippe ordo contexitur, Nunc ergo filii tui duo, qui facti
sunt tibi in terra Aegypti priusquam ad te venirem in Aegyptum, mei
sunt Ephraem, et Manasse, tanquam Ruben et Simeon erunt mihi; in
nomine fratrum suorum appellabuntur in sortibus eorum; hoc est, simul
haereditatem capient cum fratribus suis, ut simul vocentur filii
Israel. Duae quippe ipsae tribus adjunctae sunt, ut excepta tribu
Levi, quae sacerdotalis fuit, duodecim essent quae terram
dividerent, et decimas praeberent. Illud autem interpositum est,
quod de aliis filiis Joseph si nascerentur dixit.
|
|