|
Quod ita benedicit
nepotes suos Israel, ut dexteram manum minori imponat, majori autem
sinistram, et hoc filio suo Joseph volenti corrigere quasi errantem
atque nescientem, ita respondet, Scio, fili, scio, et hic erit in
populum, et hic exaltabitur; sed frater ejus junior major illo erit,
et semen ejus erit in multitudinem gentium: hactenus de Christo
accipiendum est, quatenus etiam de ipso Jacob et fratre ejus dictum
est, Quia major serviet minori (Gen. XXV, 23). Secundum
hoc enim significavit aliquid prophetice hoc faciendo Israel, quod
populus posterior per Christum futurus generatione spirituali,
superaturus erat populum priorem de carnali patrum generatione
gloriantem.
|
|