|
Quod dicit Jacob
Sichimam se praecipuam dare filio suo Joseph, et addit quod eam
possederit in gladio suo et arcu, quaeri potest quemadmodum valeat ad
litteram convenire. Emit enim centum agnis possessionem illam (Gen.
XXXIII, 19), non cepit jure victoriae bellicae. An quia
Salem civitatem Sichimorum filii ejus expugnaverunt (Id.
XXXIV, 25), et jure belli potuit ejus fieri, ut justum bellum
cum eis gestum videatur, qui tantam priores injuriam fecerunt in ejus
filia contaminanda? Cur non ergo illis illam terram dedit, qui hoc
perpetraverunt, hoc est, majoribus filiis suis? Deinde si modo ex
illa victoria glorians, dat eam terram filio suo Joseph, cur ei
displicuerunt tunc filii qui hoc commiserunt? Cur denique etiam nunc,
cum eos benediceret, exprobrando id commemoravit in factis eorum
(Id. XLIX, 5)? Procul dubio ergo aliquod hic latet
propheticum sacramentum: quia et Joseph quadam praecipua
significatione Christum praefiguravit, et ei datur illa terra, ubi
disperdiderat obruendo deos alienos Jacob; ut Christus intelligatur
possessurus gentes diis patrum suorum renuntiantes, et credentes in
eum.
|
|