|
Quadraginta dies sepulturae, quos
commemorat Scriptura, forte significant aliquid poenitentiae, qua
peccata sepeliuntur. Non enim frustra etiam quadraginta dies
jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses (Exod. XXXIV,
28) et Elias (III Reg. XIX, 8), et ipse Dominus
jejunavit (Matth. IV, 2): et Ecclesia praecipuam observationem
jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et in hebraeo de Ninivitis apud
Jonam prophetam scriptum perhibent, Quadraginta dies et Ninive
evertetur (Jonae III, 4): ut per tot dies, accommodatos
videlicet humiliationi poenitentium, intelligantur in jejuniis sua
deflevisse peccata, et impetrasse misericordiam Dei. Nec tamen
putandum est istum numerum luctui poenitentium tantummodo convenire:
alioquin non quadraginta dies fecisset Dominus cum discipulis suis post
resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui
dies utique magnae laetitiae fuerunt. Nec Septuaginta interpretes,
quos legere consuevit Ecclesia, errasse credendi sunt, ut non
dicerent, Quadraginta dies, sed, Triduum et Ninive evertetur.
Majore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est,
prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod
magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, Triduum posuerunt,
quamvis non ignorarent quod dies quadraginta in hebraeis codicibus
legerentur; ut in Domini Jesu Christi clarificatione intelligerentur
dissolvi abolerique peccata; de quo dictum est, Qui traditus est
propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram
(Rom. IV, 25). Clarificatio autem Domini in resurrectione et
in coelum ascensione cognoscitur. Unde et his numero, quamvis unum et
eumdem, Spiritum sanctum dedit: primo, posteaquam resurrexit
(Joan. XX, 22); iterum, posteaquam ascendit in coelum
(Act. II, 2-4). Et quoniam post triduum resurrexit, post
quadraginta autem dies ascendit; unum horum, quod posterius factum
est, per numerum dierum codices hebraei significant: alterum autem de
triduo, quod ad eamdem etiam rem pertineret, Septuaginta
commemorare, non interpretationis servitute, sed prophetiae
auctoritate voluerunt. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et
pro aliis interpretibus adversus alios litigemus, cum et illi qui ex
hebraeo interpretantur; probent nobis hoc scriptum esse quod
interpretantur; et Septuaginta interpretum auctoritas, quae tanto
etiam divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis
vetustate firmetur.
|
|