CLXX. [Ib. L, 5.]

Quod mandavit Joseph ad potentes Aegypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus, Pater meus adjuravit me, dicens, In monumento quod ego fodi mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies, quaeri potest quomodo verum sit; cum haec verba patris ejus, quando de sua sepultura mandavit, non legantur. Sed ad sententiam verba referre debemus, sicut in aliis supra similiter iteratis verbis vel narrationibus admonuimus. Voluntati enim enuntiandae, et in notitiam perferendae, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum, nusquam superius in Scripturis legitur. Sed nisi fieret, cum in eisdem terris esset, modo non diceretur.