CLXXI. [Ib. L, 10.]

Quid sibi vult quod cum pergerent ad sepeliendum Jacob, Scriptura dicit, Et advenerunt ad aream Atad, quae est trans Jordanem? Praetergressi sunt enim locum in quo erat mortuus sepeliendus, millia (sicut perhibent qui noverunt) plusquam quinquaginta: tantum quippe spatii est, plus minus, ab eo loco ubi sepulti sunt Patriarchae, in quibus et Jacob, usque ad hunc locum, quo eos advenisse narratur. Nam post factum ibi luctum et planctum magnum redierunt ad locum quem praeterierant, rursus Jordane transjecto. Nisi forte quis dicat, aliquorum hostium vitandorum causa per eremum eos venisse cum corpore, qua etiam populus Israel ductus est per Moysen ab Aegypto liberatus. Illo quippe itinere et plurimum circuitur, et per Jordanem venitur ad Abrahamium , ubi sunt corpora Patriarcharum, id est, ad terram Chanaan. Sed quoquo modo factum sit, ut trans illa loca ad orientem versus tantum iretur, et inde ad ea per Jordanem veniretur, significationis causa factum esse credendum est, quod per Jordanem venturus erat ad eas terras postea Israel in filiis suis.