|
Et fecit luctum patri suo
septem dies. Nescio utrum inveniatur alicui sanctorum in Scripturis
celebratum esse luctum novem dies, quod apud Latinos Novemdial
appellant. Unde mihi videntur ab hac consuetudine prohibendi, si qui
Christianorum istum in mortuis suis numerum servant, qui magis est in
Gentilium consuetudine. Septimus vero dies auctoritatem in
Scripturis habet: unde alio loco scriptum est, Luctus mortui septem
dierum; fatui autem omnes dies vitae ejus (Eccli. XXII,
13). Septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum
praecipue quietis indicium est; unde merito mortuis tanquam
requiescentibus exhibetur. Quem tamen numerum in luctu Jacob
decuplaverunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt.
|
|