CLXXIII [Ib. L, 22.]

Et vixit Joseph annos centum decem, et vidit Joseph Ephraem filios usque ad tertiam generationem, et filii Machir filii Manasse nati sunt super femora Joseph. Cum hos filios filiorum, vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quomodo eos jungit illis septuaginta quinque hominibus, cum quibus Jacob Aegyptum dicit intrasse (Gen. XLVI, 27): quandoquidem Joseph senescendo pervenit ut eos natos videret; Jacob autem cum ingressus est in Aegyptum, juvenis erat Joseph, et eum pater moriens quinquagesimum et sextum fere aetatis annum agentem reliquit? Unde constat certi mysterii causa illum numerum, id est, septuagenarium et quinarium Scripturam commendare voluisse. Si autem quisquam exigit, quomodo etiam secundum historiae fidem verum sit, Jacob cum septuaginta quinque animabus in Aegyptum intrasse; non illo uno die quo venit, ejus ingressum oportet intelligi: sed quia in filiis suis plerumque appellatur Jacob, hoc est in posteris suis, et per Joseph eum constat in Aegyptum intrasse; introitus ejus accipiendus est quamdiu vixit Joseph, per quem factum est ut intraret. Toto quippe illo tempore nasci et vivere potuerunt omnes qui commemorantur, ut septuaginta quinque animae compleantur usque ad nepotes Benjamin. Sicut enim dicit, Hi filii Liae, quos peperit ipsi Jacob in Mesopotamia Syriae (Ibid, 15), loquens etiam de iis qui non erant nati; quia illic parentes eorum ex quibus nati sunt, pepererat, ibi eos perhibens natos, quoniam causa qua nascerentur ibi nata est, id est parentes eorum, quos ibi Lia peperit: ita quoniam causam intrandi in Aegyptum Jacob in Joseph habuit, totum tempus quo in Aegypto vixit Joseph, ingressio erat Jacob in Aegyptum per suam progeniem, quae illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.