QUAEST. I. [GEN. cap. IV, V\ 17.]

Quomodo Cain potuerit condere civitatem, cum civitas alicui utique constituatur hominum multitudini, illi autem duo parentes et duo filii fuisse referantur, quorum filiorum ab altero alter occisus est, in cujus occisi locum alius natus esse narratur. An ideo quaestio est, quoniam qui legunt, putant solos tunc fuisse homines quos divina Scriptura commemorat, nec advertunt eos qui prius sunt conditi duos, vel eos etiam quos genuerunt, tam diu vixisse, ut multos gignerent? Non enim et Adam ipse eos solos genuit, quorum nomina leguntur, cum de illo Scriptura loquens ita concludat, quod genuerit filios et filias (Gen. V, 4). Proinde cum multo pluribus illi vixerint annis, quam Israelitae in Aegypto fuerunt, quis non videat quam multi homines nasci potuerunt, unde illa civitas impleretur, si Hebraei multo minore tempore ita multiplicari potuerunt?