XX. [Ib. XI, 1.]

Et erat omnis terra labium unum: quomodo hoc potest intelligi, quando superius dictum est quod filii Noe, vel filiorum ejus distributi essent per terram secundum tribus et secundum gentes, et secundum linguas suas, nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat? sed obscuritatem facit quod eo genere locutionis ista contexit, quasi narratio de iis quae postea facta sunt, consequatur.