XXII. [Ib. XI, 7.]

Venite descendamus, et confundamus ibi linguam eorum , ne audiat unusquisque vocem proximi: utrum ad Angelos Dominus hoc dixisse intelligitur? an secundum illud accipiendum est, quod in exordio libri legitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26)? Nam et quomodo postea dicitur singulari numero, quia ibi confudit Dominus labia terrae: sic et illic cum dictum esset, Faciamus ad imaginem nostram; in consequentibus tamen non dictum est, Fecerunt, sed, Fecit Deus.