|
Quod scriptum est, Et
erat Arphaxad annorum centum triginta quinque, cum genuit Chainan;
et vixit Arphaxad postquam genuit Chainan annos quadrigentos, vel,
sicut in graeco invenimus, annos trecentos; quaeritur quomodo dixerit
Deus ad Noe, Erunt anni vitae eorum centum viginti. Nondum enim
natus erat Arphaxad quando dixit hoc Deus, nec fuit in arca cum
parentibus suis: quomodo ergo intelliguntur deinceps anni vitae humanae
praedicti centum viginti, cum inveniatur homo vixisse amplius
quadringentis annis? Nisi quia intelligitur, ante viginti annos quam
inciperet arca fieri, quae centum annis facta reperitur, hoc Deum
dixisse ad Noe, cum jam praenuntiaret facturum se esse diluvium, nec
vitae humanae deinceps futurae in iis qui post diluvium nascerentur
spatium praedixisse, sed vitae hominum quos fuerat diluvio deleturus.
|
|