XXIV. [Ib. X, 21.] |
Quaeritur quare scriptum sit, Sem erat pater omnium filiorum Heber; cum inveniatur Heber quintus a Sem filio Noe: utrum quia ex illo Hebraei dicuntur appellati? per illum enim generatio transiit ad Abraham. Quid ergo probabilius sit, Hebraeos tanquam Heberaeos dictos, an tanquam Abrahaeos, merito quaeritur . |