|
1. Quomodo accipiendum sit, quod
cum esset Tharra pater Abrahae annorum septuaginta, genuit Abraham,
et postea cum suis omnibus mansit in Charran, et vixit annos ducentos
quinque in Charran, et mortuus est: et dixit Dominus ad Abraham ut
exiret de Charran, et exiit inde, cum esset idem Abraham septuaginta
quinque annorum? Nisi quia per recapitulationem ostenditur, vivo
Tharra locutum esse Dominum; et Abraham vivo patre suo secundum
praeceptum Domini, exiisse de Charran, cum esset septuaginta quinque
annorum, centesimo et quadragesimo quinto anno vitae patris sui, si
dies vitae patris sui anni ducenti quinque fuerunt: ut ideo scriptum
sit, Fuerunt anni vitae Tharrae ducenti quinque in Charran, quia
ibi complevit omnes annos totius vitae suae. Solvitur ergo quaestio
per recapitulationem, quae indissolubilis remaneret, si post mortem
Tharrae acciperemus locutum esse Dominum ad Abraham ut exiret de
Charran, quia non poterat esse adhuc annorum septuaginta quinque cum
pater ejus jam mortuus esset, qui eum septuagesimo aetatis suae anno
genuerat; ut Abraham post mortem patris sui annorum esset centum
triginta quinque, si omnes anni patris ejus ducenti quinque fuerunt.
Recapitulatio itaque ista, si advertatur in Scripturis, multas
quaestiones solvit, quae indissolubiles possunt videri secundum etiam
superiorum quaestionum expositionem, per eamdem recapitulationem
factam.
2. Quanquam et aliter ista quaestio a quibusdam solvatur, ex illo
computari annos aetatis Abrahae, ex quo liberatus est de igne
Chaldaeorum, in quem missus ut arderet, quia eumdem ignem
superstitione Chaldaeorum colere noluit, liberatus inde, etsi in
Scripturis non legitur, Judaica tamen narratione traditur. Potest
et sic solvi, quoniam Scriptura quae dixit, Cum esset Tharra
annorum septuaginta, genuit Abraham et Nachor et Arran; non utique
hoc intelligi voluit, quia eodem anno septuagesimo aetatis suae omnes
tres genuit, sed ex quo anno generare coepit, eum annum commemoravit
Scriptura. Fieri autem potest ut posterior sit generatus Abraham,
sed merito excellentiae, qua in Scripturis valde commendatur, prior
fuerit nominatus: sicut propheta priorem nominavit minorem, Jacob
dilexi, Esau autem odio habui (Malach. I, 2, 3); et in
Paralipomenon cum sit quartus nascendi ordine Judas, prior est
commemoratus (I Paral. IV, 1), a quo Judaicae genti nomen
est, propter tribum regiam. Commodius autem plures exitus
inveniuntur, quibus quaestiones difficiles dissolvantur.
3. Consideranda est sane narratio Stephani de hac re, cui magis
harum expositionum non repugnet. Et illud quidem cogit ut non sicut
narrari videtur in Genesi (Gen. XII, 1), post mortem Tharrae
locutus sit Deus ad Abraham, ut exiret de cognatione sua et de domo
patris sui; sed cum esset in Mesopotamia priusquam habitaret in
Charran, jam utique egressus de terra Chaldaeorum, ut in illo
itinere intelligatur ei locutus Deus. Sed quod Stephanus postea sic
narrat, Tunc Abraham egressus de terra Chaldaeorum habitavit in
Charran; et inde, postquam mortuus est pater ejus, collocavit eum in
terra hac (Act. VII, 4); non parvas affert angustias huic
expositioni, quae fit per recapitulationem. Videtur enim habuisse
imperium Domini, quo ei fuerat locutus in itinere Mesopotamiae,
egresso de terra Chaldaeorum, et eunti in Charran, et hoc imperium
post mortem patris sui obedienter implesse, cum dicitur, Et habitavit
in Charran; et inde, postquam mortuus est pater ejus, collocavit
illum in terra hac. Ac per hoc manet quaestio, si septuaginta quinque
annorum (sicut evidenter Scriptura Geneseos loquitur) fuit, quando
egressus est de Charran, quomodo esse possit hoc verum, nisi forte
quod ait Stephanus, Tunc Abraham egressus est de terra Chaldaeorum
et habitavit in Charran, non sic accipiatur, Tunc egressus est
posteaquam ei locutus est Dominus; jam enim erat in Mesopotamia,
sicut supra dictum est, quando illud audivit a Domino: sed ipsa
regula recapitulationis contexere voluit Stephanus, et simul dicere,
unde egressus, ubi habitaverit, cum ait, Tunc Abraham egressus est
de Terra Chaldaeorum, et habitavit in Charran. In medio autem, id
est, inter egressum de terra Chaldaeorum, et habitationem in
Charran, locutus est ei Deus. Postea vero quod adjungit
Stephanus, Et inde, postquam mortuus est pater ejus, collocavit
illum in terra hac; intuendum est, quia non dixit, Et postquam
mortuus est pater ejus, egressus est de Charran; sed, Inde
collocavit eum Deus in terra hac: ut post habitationem in Charran
collocaretur in terra Chanaan, non post mortem patris egressus, sed
post mortem patris collocatus in terra Chanaan, ut ordo verborum sit,
Habitavit in Charran, et inde collocavit illum in terra hac,
postquam mortuus est pater ejus; ut tunc intelligamus collocatum vel
constitutum Abraham in terra Chanaan, quando illic eum nepotem
suscepit, cujus universum semen illic fuerat regnaturum, ex promisso
Dei haereditate donata. Nam ex ipso Abraham natus est Ismael de
Agar, nati et alii ex Cethura, ad quos illius terrae non pertineret
haereditas. Et ex Isaac natus est Esau, qui similiter ab illa
haereditate alienatus est. Ex Jacob autem filio Isaac, quotquot
filii nati sunt, id est universum semen ejus, ad illam haereditatem
pertinuit. Sic ergo collocatus et constitutus in illa terra Abraham,
quoniam vixit usque ad nativitatem Jacob, si recte intelligitur;
soluta quaestio est secundum recapitulationem; quamvis et aliae
solutiones non sunt contemnendae.
|
|