XXVI. [Ib. XII, 12, 14.]

Erit ergo cum te viderint Aegyptii, dicent quia uxor illius haec. Factum est autem statim ut intravit Abraham in Aegyptum, videntes Aegyptii mulierem quia speciosa erat valde. Quomodo accipiatur, quod Abraham veniens in Aegyptum celare voluit uxorem suam esse Saram , secundum omnia quae de hac re scripta sunt, utrum hoc convenerit tam sancto viro, an subdefectio fidei ejus intelligatur, sicut nonnulli arbitrati sunt; jam quidem et contra Faustum de hac re disputavi (Contra Faustum, lib. 22, cap. 33 et 34); et diligentius a presbytero Hieronymo expositum est, quare non sit consequens ut cum aliquot dies apud regem Aegypti Sara fuerit, etiam ejus concubitu credatur esse polluta (Hieron. lib. Quaestionum in Gen.); quoniam mos erat regius, vicibus ad se admittere mulieres suas, et nisi lomentis et unguentis diu prius accurato corpore, nulla intrabat ad regem. Quae dum fierent, afflictus est Pharao manu Dei, ut viro redhiberet intactam, quam ipsi Deo maritus commiserat, tacens quod uxor esset, sed non mentiens quod soror esset: ut caveret quod poterat, quantum homo poterat, et Deo commendaret quod cavere non poterat; ne si et illa quae cavere poterat, Deo tantum dimitteret, non in Deum credere, sed Deum tentare potius inveniretur.