|
Quod terra Sodomorum et
Gomorrhae, antequam deleretur, comparatur paradiso Dei, eo quod
erat irrigua, et terrae Aegypti quam Nilus irrigat; satis, ut
opinor, ostenditur quomodo intelligi debeat ille paradisus quem
plantavit Deus, ubi constituit Adam. Quis enim alius intelligatur
paradisus Dei, non video. Et utique si arbores fructiferae in
paradiso virtutes animi accipiendae essent, sicut nonnulli existimant,
nullo corporali in terra paradiso veris lignorum generibus instituto,
non diceretur de ista terra, sicut paradisus Dei.
|
|