|
Respiciens oculis tuis,
vide a loco in quo nunc tu es ad Aquilonem et Africum et Orientem et
mare, quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo eam et semini tuo
usque in saeculum. Quaeritur hic quomodo intelligatur tantum terrae
promissum esse Abrahae et semini ejus, quantum poterat oculis
circumspicere per quatuor cardines mundi. Quantum est enim quod ad
terram conspiciendam acies corporalis visus possit attingere? Sed
nulla est quaestio, si advertamus non hoc solum esse promissum: non
enim dictum est, Tantum terrae dabo tibi quantum vides; sed, Tibi
dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur,
profecto haec praecipue quae videbatur dabatur. Deinde attendendum est
quod sequitur; quoniam ne putaret etiam ipse Abraham hoc solum
promitti terrae quod aspicere vel circumspicere posset, Surge,
inquit, et perambula terram in longitudine ejus et latitudine, quia
tibi dabo eam: ut perambulando perveniret ad eam, quam oculis uno loco
stans videre non posset. Significatur autem ea terra quam prius
populus accepit Israel, semen Abrahae secundum carnem; non illud
latius semen secundum fidem, quod ne taceretur, dictum est ei futurum
sicut arena maris, secundum hyperbolen quidem, sed tamen tantum quod
numerare nullus posset.
|
|