XXX. [Ib. XV, 12.]

De eo quod scriptum est, Circa solis autem occasum pavor irruit super Abraham, et ecce timor magnus incidit ei; tractanda est ista quaestio, propter eos qui contendunt perturbationes istas non cadere in animum sapientis: utrum tale aliquid sit quale Agellius commemorat in libris Noctium Atticarum, quemdam philosophum in magna maris tempestate turbatum, cum esset in navi et animadversum a quodam luxurioso adolescente; qui cum ei post transactum periculum insultaret, quod philosophus cito perturbatus esset, cum ipse neque timuerit neque palluerit; respondit, ideo illum non perturbatum, quia nequissimae animae suae nihil timere deberet, quod nec digna esset pro qua aliquid timeretur (Agell. lib. 19, c. 1. De Civit. Dei, lib. 9, c. 4). Caeteris autem studiosis, qui in navi fuerant, exspectantibus protulit librum quemdam Epicteti stoici, ubi legebatur non ita placuisse Stoicis, nullam talem perturbationem cadere in animum sapientis, quasi nihil tale in eorum appareret affectibus, sed perturbationem ab eis definiri, cum ratio talibus motibus cederet; cum autem non cederet, non dicendam perturbationem. Sed considerandum est quemadmodum hoc dicat Agellius, et diligenter inserendum .