XXXI. [Ib. XVII, 8.]

Dabo tibi et semini tuo post te terram in qua habitas, omnem terram cultam in possessionem aeternam. Quaestio est quomodo dixerit aeternam, cum Israelitis temporaliter data sit: utrum secundum hoc saeculum dicta sit aeterna, ut ab eo quod est AION graece, quod saeculum significat, dictum sit AIONION, tanquam si latine dici posset saeculare: an ex hoc aliquid secundum spiritualem promissionem hic intelligere cogamur, ut aeternum dictum sit, ideo quia hinc aeternum aliquid significatur: an potius locutionis est Scripturarum, ut aeternum appellent, cujus rei finis non constituitur; aut non ita fit ut deinceps non sit faciendum, quantum pertinet ad curam vel potestatem facientis; sicut ait Horatius,

Serviet aeternum, qui parvo nesciet uti.

Horat., lib. 1, epist. 10

Non enim potest in aeternum servire, cujus ipsa vita, qua servit, aeterna esse non potest. Quod testimonium non adhiberem, nisi locutionis esset. Verborum quippe illi sunt nobis auctores, non rerum vel sententiarum. Si autem defenduntur Scripturae secundum locutiones proprias, quae idiomata vocantur, quanto magis secundum eas quas cum aliis linguis communes habent?