XXXV. [Ib. XVIII, 11.]

Abraham autem et Sara seniores, progressi in diebus: defecerant autem Sarae fieri muliebria. Seniorum aetas minor est quam senum, quamvis et senes appellentur seniores. Unde si vera sunt quae a nonnullis medicis asseruntur, quoniam senior vir cum muliere seniore filios facere non potest, etiamsi adhuc feminae muliebria veniant; secundum hoc admiratum Abraham de promissione filii (Gen. XVII, 17), et miraculum posuisse Apostolum, accipere possumus, ubi dixit emortuum corpus Abrahae (Rom. IV, 19). Emortuum quippe corpus non ita intelligendum est, ac si omnino nullam vim generandi habere posset, si mulier juvenilis aetatis esset; sed secundum hoc emortuum, ut etiam de provectioris aetatis muliere non posset. Nam ideo de Cethura potuit, quia et juvenilis illam invenit aetatis. Sic enim medici tradunt, quoniam cujus corpus viri secundum hoc jam defecit, ut cum femina provectioris aetatis, quamvis menstrua adhuc patiatur, generare non possit, de juvencula potest. Et rursus mulier quae jam provectae aetatis est, quamvis adhuc menstrua fluant, ut de seniore parere non possit, de juvene potest. Illud itaque ideo miraculum fuit, quia secundum id quod diximus, emortuo corpore viri, femina quoque provectae aetatis fuit, ut ei destitissent fieri muliebria. Nam si quod ait Apostolus, corpus emortuum, verbo quis premat, quia dixit emortuum; jam ergo nec animam habuisse, sed cadaver fuisse intelligi debet; quod absurdissimae falsitatis est. Sic itaque solvitur ista quaestio. Alioquin merito movet quomodo cum esset Abraham prope mediae aetatis, secundum quam homines tunc vivebant, et postea filios de Cethura fecerit, dicatur ab Apostolo, corpore emortuo, et pro miraculo, quia genuit, praedicetur?