XXXVI. [Ib. XVIII, 13.]

Et dixit Dominus ad Abraham, Quaere risit Sara in semetipsa dicens, Ergo vere pariam ? ego autem senui. Quaeritur quare istam redarguat Dominus, cum et Abraham riserit, nisi quia illius risus admirationis et laetitiae fuit, Sarae autem dubitationis; et ab illo hoc dijudicari potuit, qui corda hominum novit.