|
Negavit Sara dicens,
Non risi: timuit enim. Quomodo intelligebant Deum esse qui
loquebatur, cum etiam negare ausa sit Sara quod riserit, tanquam hoc
ille posset ignorare: nisi forte Sara homines eos putabat, Abraham
vero Deum intelligebat? Sed etiam ipse illa humanitatis officia
praebendo, de quibus supra dixi, quae necessaria nisi infirmae carni
esse non possent, mirum nisi homines prius esse arbitratus est: sed
fortassis in quibus Deum loqui intellexit, quibusdam divinae
majestatis existentibus et apparentibus signis, sicut in hominibus Dei
saepe apparuisse Scriptura testatur. Sed rursus quaeritur, si ita
est, unde angelos fuisse postea cognoverint, nisi forte cum eis
videntibus in coelum iissent.
|
|