XXXVIII. [Ib. XVIII, 19.]

Scio enim, quia constituet filiis suis, et domui suae post se, et custodient vias Domini, et facere justitiam et judicium, ut adducat Dominus in Abraham omnia, quae locutus est ad illum. Ecce ubi promittit Dominus Abrahae non solum praemia, sed etiam obedientiam justitiae filiorum ejus, ut circa eos etiam praemia promissa compleantur.