III. [Ib. VI, 4.]

Item quaeritur quemadmodum potuerint angeli cum filiabus hominum concumbere, unde gigantes nati esse perhibentur: quamvis nonnulli et latini et graeci codices non angelos habeant, sed filios Dei; quos quidam ad solvendam istam quaestionem, justos homines fuisse crediderunt, qui potuerunt etiam angelorum nomine nuncupari. Nam de homine Joanne scriptum est, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Malach. III, 1). Sed hoc movet, quomodo vel ex hominum concubitu nati sunt gigantes, vel feminis miscere se potuerunt, si non homines, sed angeli fuerunt? Sed de gigantibus, id est, nimium grandibus atque fortibus, puto non esse mirandum quod ex hominibus nasci potuerunt; quia et post diluvium quidam tales fuisse reperiuntur; et quaedam corpora hominum in incredibilem modum ingentia, nostris quoque temporibus exstiterunt, non solum virorum, verum etiam feminarum. Unde credibilius est homines justos appellatos vel angelos, vel filios Dei, concupiscentia lapsos peccasse cum feminis, quam angelos carnem non habentes usque ad illud peccatum descendere potuisse: quamvis de quibusdam daemonibus, qui sint improbi mulieribus, a multis tam multa dicantur, ut non facile sit de hac re definienda sententia.