XXXIX. [Ib. XVIII, 21.]

Descendens ergo videbo si secundum clamorem ipsorum venientem ad me consummantur, si autem non, ut sciam. Verba haec si non dubitantis quid duorum potius eventurum sit, sed irascentis et minantis accipiamus, nulla quaestio est. More quippe humano Deus in Scripturis ad homines loquitur, et ejus iram noverunt sine perturbatione ejus intelligere, qui noverunt. Solemus autem etiam sic minaciter loqui, Videamus si non tibi facio, aut, Videamus si non illi fecero, et, si non potuero tibi facere; vel, Sciam, id est, hoc ipsum experibor, utrum non possim: quod cum minando non ignorando dicitur, irati apparet affectus; sed perturbatio non cadit in Deum. Mos autem humanae locutionis et usitatus est, ut humanae infirmitati congruat , cui Deus coaptat locutionem suam.