XL. [Ib. XVIII, 32.]

Quaeri solet utrum quod de Sodomis dixit Deus, non se perdere locum, si invenirentur illic vel decem justi, speciali quadam sententia, de illa civitate, an de omnibus intelligendum sit generaliter, parcere Deum loco, in quocumque vel decem justi fuerint. In qua quaestione non est quidem necesse ut hoc de omni loco accipere compellamur: verumtamen de Sodomis potuit et sic dici, quia sciebat Deus ibi non esse vel decem; et ideo sic respondebatur Abrahae, ut significaretur nec tot ibi posse inveniri, ad exaggerationem iniquitatis illorum. Non enim necesse erat Deo tam sceleratis hominibus parcere, ne cum illis perderet justos; cum posset, justis inde liberatis, reddere impiis digna supplicia: sed, ut dixi, ad ostendendam malignitatem multitudinis illius, dixit, Si decem ibi invenero, parcam universae civitati; tanquam si diceret, Certe possum nec pios cum impiis perdere, nec tamen propterea impiis parcere quia liberatis et separatis inde piis, possum impiis digna rependere; et tamen si ibi inveniantur, parco; hoc est, quia nec tot ibi possent inveniri. Tale aliquid est apud Jeremiam, ubi ait, Circuite vias Jerusalem, et videte, et quaerite in plateis ejus, et cognoscite si invenietis hominem facientem justitiam et quaerentem fidem, et propitius ero peccatis eorum (Jerem. V, 1): id est, invenite vel unum, et parco caeteris; ad exaggerandum et demonstrandum quod nec unus ibi posset inveniri.