XLI. [Ib. XIX, 1.]

Quod occurrit Loth angelis, et adoravit in faciem, videtur intellexisse quod angeli essent; sed rursus cum eos ad refectionem corporis invitat, quae mortalibus necessaria est, videtur putasse quod homines essent: ergo quaestio similiter solvitur, ut soluta est in tribus qui venerunt ad Abraham, ut aliquibus signis appareret eos divinitus missos, qui tamen homines crederentur. Nam hoc et in Epistola quae est ad Hebraeos, cum de hospitalitatis bono Scriptura loqueretur, ait: Per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos (Hebr. XIII, 2).