|
Quod ait Sodomitis Loth, Sunt
mihi duae filiae quae nondum noverunt viros, producam illas ad vos;
utimini illis quomodo placuerit vobis, tantum in viros istos ne
faciatis iniquum; quoniam prostituere volebat filias suas hac
compensatione, ut viri hospites ejus nihil a Sodomitis tale
paterentur: utrum admittenda sit compensatio flagitiorum vel quorumque
peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne alius gravius malum
faciat; an potius perturbationi Loth, non consilio tribuendum sit
quia hoc dixerit, merito quaeritur. Et nimirum periculosissime
admittitur haec compensatio: si autem perturbationi humanae tribuitur,
et menti tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.
|
|