XLIII. [Ib. XIX, 11.]

Viros vero qui erant ad ostium domus percusserunt caecitate. Graeci habent, AORASIA, quod magis significat, si dici posset, avidentia, quae faciat non videri, non omnia, sed quod non opus est. Nam merito movet quomodo potuerunt deficere quaerendo ostium, si tali erant caecitate percussi, ut omnino nihil viderent. Hoc enim modo sua calamitate turbati, ulterius ostium non requirerent. Hac AORASIA et illi percussi sunt, qui quaerebant Elisaeum (IV Reg. VI, 18). Hanc et illi habuerunt, qui Dominum post resurrectionem cum illo ambulantes in via non cognoverunt (Luc. XXIV, 16); quamvis ibi non sit hoc verbum positum, sed res ipsa intelligatur.