XLIV. [Ib. XIX, 18, 19.]

Dixit autem Loth ad ilos: Oro, Domine, quia invenit puer tuus misericordiam ante te, et magnificasti justitiam tuam, quam facis in me, ut vivat anima mea; ego autem non possum salvus fieri in monte, ne forte comprehendant me mala et moriar. Haec perturbatione timoris non credebat ipsi Domino, quem in angelis cognoscebat, qua etiam illud de filiabus suis prostituendis dixerat: ut intelligamus non pro auctoritate habendum quod dixit de turpitudine filiarum: non enim et hoc pro auctoritate habendum est, Deo non esse credendum.