XLVII. [Ib. XIX, 30.] |
Timuit enim habitare in Segor. Infirmitati ejus Dominus et timori concesserat civitatem quam Loth ipse delegerat, et in ea promiserat ei securitatem, quod propter illum parceret civitati: tamen etiam ibi esse timuit; ita fides ejus non magni roboris fuit. |