XLVIII. [Ib. XX, 2.] |
Dixit autem Abraham de Sara uxore sua, Soror mea est. Timuit enim dicere, Uxor mea est, ne forte occiderent eum viri civitatis propter illam. Quaeri solet quomodo adhuc in illa aetate pro Sarae pulchritudine Abraham periclitari metuebat. Sed magis formae illius vis miranda est, quae adhuc amari poterat, quam quaestio difficilis putanda. |