|
De arca Noe quaeri solet utrum tanta
capacitate quanta describitur, animalia omnia quae in eam ingressa
dicuntur, et escas eorum ferre potuerit. Quam quaestionem cubito
geometrico solvit Origenes, asserens non frustra Scripturam dixisse
quod Moyses omni sapientia Aegyptiorum fuerit eruditus (Act.
VII, 22), qui geometricam dilexerunt. Cubitum autem
geometricum dicit tantum valere quantum nostra cubita sex valent. Si
ergo tam magna cubita intelligamus, nulla quaestio est, tantae
capacitatis arcam fuisse, ut posset illa omnia continere.
|
|